monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 1, 8, 10
Ne illam quidem secuti sunt tractationem, qua usus est Blandus, qui dixit: militia tibi supervacua est, invidiosa est, periculosa est. supervacua est, quia non cogeris, immo verecunde vetaris. gloriae causa aliquis militat: consecutus es gloriam; vacationis causa: consecutus es; praemii (causa): tria domi praemia sunt. et sic transit, ut diceret invidiosum esse unum hominem totiens optare omnes honores intercipere; quam periculosa res esset invidia, quam magnos viros oppressisset. hic exempla. periculosam esse militiam eodem modo collegit quo ceteri. illud unum [non] adiecit de lege, non posse iam illum fortiter facere, quia omnes illum hostes peterent; et adiecit: ideo lex ter fortem dimisit; scit illum iam observari ab hoste.